Recently a pastor of the ELS has made the claim:
“If I may ask, please do me a favor — rewrite this for me without using the term “office,” which is not a Scriptural term.”
This is from elsministry post 3726.
Last post covered two English language translations and the use of the word "office" today we look at the Vulgate:
» 33 result in the text of Latin Vulgate searching on "offic" to return inflected forms
- Genesis 23:3
- cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
- Genesis 40:13
- post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras
- Genesis 41:13
- audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
- Exodus 28:35
- et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur
- Exodus 31:10
- vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
- Numbers 2:17
- levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
- Numbers 4:24
- hoc est officium familiae Gersonitarum
- Numbers 4:30
- a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii
- Numbers 4:33
- hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
- Numbers 4:49
- iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus
- Numbers 7:8
- quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
- Numbers 8:22
- ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est
- Numbers 18:8
- locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna
- Deuteronomy 20:6
- quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
- Ruth 4:16
- susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulae officio fungebatur
- I Samuel 2:13
- neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua
- I Kings 14:28
- cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum
- I Chronicles 23:26
- nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
- I Chronicles 25:1
- igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
- II Chronicles 7:6
- sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel stabat
- II Chronicles 8:14
- et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei
- II Chronicles 9:4
- necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus
- II Chronicles 19:11
- Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis
- II Chronicles 26:18
- restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo
- II Chronicles 29:28
- omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum
- II Chronicles 30:21
- feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant
- II Chronicles 31:2
- Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini
- II Chronicles 35:2
- et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini
- II Chronicles 35:10
- praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium
- Nehemiah 12:9
- et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo
- Luke 1:23
- et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
- II Corinthians 9:12
- quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
- Hebrews 9:6
- his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes